Latin · ~3 min
2.171 to 2.173
Cicero, On Oratory 2.171-173
Not analysed yet
Ex causis autem rerum sic: avaritiam si tollere vultis, mater eius est tollenda, luxuries. Ex eis autem, quae sunt orta de causis: si aerari copiis et ad belli adiumenta et ad ornamenta pacis utimur, vectigalibus serviamus. Maiora autem et minora et paria comparabimus sic: ex maiore: si bona existimatio divitiis praestat et pecunia tanto opere expetitur, quanto gloria magis est expetenda! ex minore: hic parvae consuetudinis causa huius mortem tam fert familiariter: quid si ipse amasset? Quid hic mihi faciet patri? Ex pari: est eiusdem et eripere et contra rem publicam largiri pecunias. Foris autem adsumuntur ea, quae non sua vi, sed extranea sublevantur, ut haec: hoc verum est; dixit enim Q. Lutatius. Hoc falsum est; habita enim quaestio est. Hoc sequi necesse est; recito enim tabulas. De quo genere toto paulo ante dixi.