Latin · ~3 min
2.204 to 2.205
Cicero, On Oratory 2.204-205
Not analysed yet
quae cum abs te modo commemorarentur, equidem nulla praecepta desiderabam; ipsam tamen istam demonstrationem defensionum tuarum doctrinam esse non mediocrem puto. Atqui, si ita placet, inquit trademus etiam, quae nos sequi in dicendo quaeque maxime spectare solemus; docuit enim iam nos longa vita ususque rerum maximarum, ut quibus rebus animi hominum moverentur teneremus. Equidem primum considerare soleo, postuletne causa; nam neque parvis in rebus adhibendae sunt hae dicendi faces neque ita animatis hominibus, ut nihil ad eorum mentis oratione flectendas proficere possimus, ne aut inrisione aut odio digni putemur, si aut tragoedias agamus in nugis aut convellere adoriamur ea, quae non possint commoveri.