Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat2, Book 2
Cicero, On Oratory 2.224
Not analysed yet
Ex libro primo: forte evenit ut in Privernati essemus. Brute, testificatur pater se tibi Privernatem fundum reliquisse. Deinde ex libro secundo: in Albano eramus ego et Marcus filius. Sapiens videlicet homo cum primis nostrae civitatis norat hunc gurgitem; metuebat ne, cum is nihil haberet, nihil esse ei relictum putaretur. Tum ex libro tertio, in quo finem scribendi fecit—tot enim, ut audivi Scaevolam dicere, sunt veri Bruti libri—in Tiburti forte adsedimus ego et Marcus filius. Ubi sunt hi fundi, Brute, quos tibi pater publicis commentariis consignatos reliquit? Quod nisi puberem te, inquit, iam haberet, quartum librum composuisset et se etiam in balneis lotum cum filio scriptum reliquisset.