Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat2, Book 2
Cicero, On Oratory 2.231
Not analysed yet
Tum Sulpicius quid igitur? Patiemur inquit Caesarem, qui quamquam Crasso facetias concedit, tamen multo in eo studio magis ipse elaborat, non explicare nobis totum genus hoc iocandi quale sit et unde ducatur; praesertim cum tantam vim et utilitatem salis et urbanitatis esse fateatur? Quid, si inquit Iulius adsentior Antonio dicenti nullam esse artem salis.