Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat2, Book 2
Cicero, On Oratory 2.24
Not analysed yet
Itaque illud ego, quod in causa Curiana Scaevolae dixi, non dixi secus ac sentiebam: nam si, inquam Scaevola, nullum erit testamentum recte factum, nisi quod tu scripseris, omnes ad te cives cum tabulis veniemus, omnium testamenta tu scribes unus. Quid igitur? inquam quando ages negotium publicum? quando amicorum? quando tuum? quando denique nihil ages? Tum illud addidi mihi enim liber esse non videtur, qui non aliquando nihil agit. In qua permaneo, Catule, sententia meque, cum huc veni, hoc ipsum nihil agere et plane cessare delectat.