Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat2, Book 2
Cicero, On Oratory 2.245
Not analysed yet
Pusillus testis processit. Licet inquit rogare? Philippus. Tum quaesitor properans modo breviter. Hic ille non accusabis: perpusillum rogabo. Ridicule. Sed sedebat iudex L. Aurifex brevior ipse quam testis etiam: omnis est risus in iudicem conversus; visum est totum scurrile ridiculum. Ergo haec, quae cadere possunt in quos nolis, quamvis sint bella, sunt tamen ipso genere scurrilia;