Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat2, Book 2
Cicero, On Oratory 2.260
Not analysed yet
Ex eodem hoc vetus illud est, quod aiunt Maluginensem illum Scipionem, cum ex centuria sua renuntiaret Acidinum consulem praecoque dixisset dic de L. Manlio: virum bonum inquit egregiumque civem esse arbitror. Ridicule etiam illud L. Nasica censori Catoni; cum ille ex tui animi sententia tu uxorem habes? Non hercule inquit ex mei animi sententia. Haec aut frigida sunt aut tum salsa, cum aliud est exspectatum. Natura enim nos, ut ante dixi, noster delectat error; ex quo, cum quasi decepti sumus exspectatione, ridemus.