Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat2, Book 2
Cicero, On Oratory 2.263
Not analysed yet
ornant igitur in primis orationem verba relata contrarie, quod idem genus saepe est etiam facetum, ut Servius ille Galba cum iudices L. Scribonio tribuno plebis ferret familiaris suos et dixisset Libo quando tandem, Galba, de triclinio tuo exibis? cum tu inquit de cubiculo alieno. A quo genere ne illud quidem plurimum distat, quod Glaucia Metello villam in Tiburti habes, cortem in Palatio. Ac verborum quidem genera, quae essent faceta, dixisse me puto;