Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat2, Book 2
Cicero, On Oratory 2.265
Not analysed yet
Trahitur etiam aliquid ex historia, ut, cum Sex. Titius se Cassandram esse diceret, multos inquit Antonius possum tuos Aiaces Oileos nominare. Est etiam ex similitudine, quae aut conlationem habet aut tamquam imaginem: conlationem, ut ille Gallus olim testis in Pisonem, cum innumerabilem Magio praefecto pecuniam dixisset datam idque Scaurus tenuitate Magi redargueret, erras, inquit Scaure; ego enim Magium non conservasse dico, sed tamquam nudus nuces legeret, in ventre abstulisse; ut illud M. Cicero senex, huius viri optimi, nostri familiaris, pater, nostros homines similis esse Syrorum venalium: ut quisque optime Graece sciret, ita esse nequissimum.