Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat2, Book 2
Cicero, On Oratory 2.267
Not analysed yet
Etiam illa, quae minuendi aut augendi causa ad incredibilem admirationem efferuntur; velut tu, Crasse, in contione: ita sibi ipsum magnum videri Memmium, ut in forum descendens caput ad fornicem Fabianum demitteret; ex quo genere etiam illud est, quod Scipio apud Numantiam, cum stomacharetur cum C. Metello, dixisse dicitur: si quintum pareret mater eius, asinum fuisse parituram.