Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat2, Book 2
Cicero, On Oratory 2.271
Not analysed yet
Et hercule omnia haec, quae a me de facetiis disputantur, non maiora forensium actionum quam omnium sermonum condimenta sunt. Nam sicut quod apud Catonem est—qui multa rettulit, ex quibus a me exempli causa non nulla ponuntur—per mihi scitum videtur, C. Publicium solitum dicere P. Mummium cuiusvis temporis hominem esse, sic profecto se res habet, nullum ut sit vitae tempus, in quo non deceat leporem humanitatemque versari.