Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat2, Book 2
Cicero, On Oratory 2.287
Not analysed yet
Saepe etiam salse, quae fieri non possunt, optantur; ut M. Lepidus, cum, ceteris se in campo exercentibus, ipse in herba recubuisset, vellem hoc esset, inquit laborare. Salsum est etiam quaerentibus et quasi percontantibus lente respondere quod nolint; ut censor Lepidus, cum M. Antistio Pyrgensi equum ademisset amicique vociferarentur et quaererent, quid ille patri suo responderet, cur ademptum sibi equum diceret, cum optimus colonus, parcissimus, modestissimus, frugalissimus esset, me istorum inquit nihil credere.