Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat2, Book 2
Cicero, On Oratory 2.290
Not analysed yet
Sed iam tu, Antoni, qui hoc deversorio sermonis mei libenter acquieturum te esse dixisti, tamquam in Pomptinum deverteris, neque amoenum neque salubrem locum, censeo, ut satis diu te putes requiesse et iter reliquum conficere pergas. Ego vero, atque hilare quidem a te acceptus, inquit et cum doctior per te, tum etiam audacior factus iam ad iocandum; non enim vereor ne quis me in isto genere leviorem iam putet, quoniam quidem tu Fabricios mihi auctores et Africanos, Maximos, Catones, Lepidos protulisti.