Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat2, Book 2
Cicero, On Oratory 2.295
Not analysed yet
alterum est illud, quod ego maxime oratori cavendum et providendum puto quodque me sollicitare summe solet: non tam ut prosim causis, elaborare soleo, quam ut ne quid obsim; non quin enitendum sit in utroque, sed tamen multo est turpius oratori nocuisse videri causae quam non profuisse. Sed quid hoc loco vos inter vos, Catule? An haec, ut sunt contemnenda, contemnitis? Minime, inquit ille sed Caesar de isto ipso quiddam velle dicere videbatur. Me vero libente inquit Antonius dixerit sive refellendi causa sive quaerendi.