Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat2, Book 2, lines 2.327-2.328
Cicero, On Oratory 2.327-328
Not analysed yet
Mores adulescentis ipsius et servilis percontatio, mors Chrysidis, vultus et forma et lamentatio sororis, reliqua pervarie iucundeque narrantur. Quod si hanc brevitatem quaesisset: effertur, imus, ad sepulcrum venimus, in ignem imposita est, decem versiculis totum conficere potuisset; quamquam hoc ipsum effertur, imus, concisum est ita, ut non brevitati servitum sit, sed magis venustati.
Quod si nihil fuisset, nisi in ignem imposita est, tamen res tota cognosci facile potuisset. Sed et festivitatem habet narratio distincta personis et interpuncta sermonibus, et est et probabilius, quod gestum esse dicas, cum quem ad modum actum sit exponas, et multo apertius ad intellegendum est, si †constituitur aliquando ac non ista brevitate percurritur.