Latin · ~4 min
2.42 to 2.44
Cicero, On Oratory 2.42-44
Not analysed yet
Infinitum mihi videbatur id dicere, in quo aliquid generatim quaereretur, hoc modo: expetendane esset eloquentia? expetendine honores? Certum autem, in quo quid in personis et in constituta re et definita quaereretur; cuius modi sunt, quae in foro atque in civium causis disceptationibusque versantur. Ea mihi videntur aut in lite oranda aut in consilio dando esse posita; nam illud tertium, quod et a Crasso tactum est et, ut audio, ipse Aristoteles, qui haec maxime inlustravit, adiunxit, etiam si opus est, minus est tamen necessarium. Quidnam? inquit Catulus; an laudationes? Id enim video poni genus tertium. Ita, inquit Antonius et in eo quidem genere scio et me et omnis, qui adfuerunt, delectatos esse vehementer, cum a te est Popilia, mater vestra, laudata, cui primum mulieri hunc honorem in nostra civitate tributum puto. Sed non omnia, quaecumque loquimur, mihi videntur ad artem et ad praecepta esse revocanda;