Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat2, Book 2
Cicero, On Oratory 2.49
Not analysed yet
Nihil sane inquit Catulus necesse est. Quid si, quod saepe summis viris accidit, mandata sint exponenda aut in senatu ab imperatore aut ad imperatorem aut ad regem aut ad populum aliquem a senatu, num quia genere orationis in eius modi causis accuratiore est utendum, idcirco pars etiam haec causarum numeranda videtur aut propriis praeceptis instruenda? Minime vero, inquit Catulus; non enim deerit homini diserto in eius modi rebus facultas ex ceteris rebus et causis comparata.