Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat2, Book 2
Cicero, On Oratory 2.97
Not analysed yet
Hic Sulpicius me quidem inquit recte mones, idque mihi gratum est; sed ne te quidem, Antoni, multum scriptitasse arbitror. Tum ille quasi vero inquit non ea praecipiam aliis, quae mihi ipsi desint: sed tamen ne tabulas quidem conficere existimor: verum et in hoc ex re familiari mea et in illo ex eo, quod dico, quantulum id cumque est, quid faciam iudicari potest.