Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat2, Book 3
Cicero, On Oratory 3.103
Not analysed yet
Ita sit nobis igitur ornatus et suavis orator—nec tamen potest aliter esse—ut suavitatem habeat austeram et solidam, non dulcem atque decoctam. Nam ipsa ad ornandum praecepta, quae dantur, eius modi sunt, ut ea quivis vel vitiosissimus orator explicare possit; qua re, ut ante dixi, primum silva rerum comparanda est, qua de parte dixit Antonius; haec formanda filo ipso et genere orationis, inluminanda verbis, varianda sententiis.