Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat2, Book 3
Cicero, On Oratory 3.120
Not analysed yet
Ornatissimae sunt igitur orationes eae, quae latissime vagantur et a privata controversia se ad universi generis vim explicandam conferunt et convertunt, ut ei, qui audiant, natura et genere et universa re cognita de singulis reis et criminibus et litibus statuere possint.