Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat2, Book 3
Cicero, On Oratory 3.169
Not analysed yet
Abutimur saepe etiam verbo non tam eleganter quam in transferendo, sed etiam si licentius, tamen interdum non impudenter; ut cum grandem orationem pro longa, minutum animum pro parvo dicimus. Verum illa videtisne esse non verbi, sed orationis, quae ex pluribus, ut exposui, translationibus conexa sunt? haec autem, quae aut immutata esse dixi aut aliter intellegenda ac dicerentur, sunt translata quodam modo.