Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat2, Book 3
Cicero, On Oratory 3.18
Not analysed yet
Tum Crassus an me tam impudentem esse existimatis, ut vobis hoc praesertim munus putem me diutius posse debere? Quinam igitur inquit ille locus? An in media silva placet? Est enim is maxime et opacus et frigidus. Sane, inquit Crassus etenim est in eo loco sedes huic nostro non importuna sermoni. Cum placuisset idem ceteris, in silvam venitur et ibi magna cum audiendi exspectatione considitur.