Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat2, Book 3
Cicero, On Oratory 3.183
Not analysed yet
Probatur autem ab eodem illo maxime paean, qui est duplex: nam aut a longa oritur, quam tres breves consequuntur, ut haec verba desinite, incipite, comprimite, aut a brevibus deinceps tribus, extrema producta atque longa, sicut illa sunt domuerant, sonipedes; atque illi philosopho ordiri placet a superiore paeane, posteriore finire; est autem paean hic posterior non syllabarum numero, sed aurium mensura, quod est acrius iudicium et certius, par fere cretico, qui est ex longa et brevi et longa: ut Quid petam praesidi, aut exsequar? quove nunc …A quo numero exorsus est Fannius: si, Quirites, minas illius. Hunc ille clausulis aptiorem putat, quas vult longa plerumque syllaba terminari.