Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat2, Book 3
Cicero, On Oratory 3.187
Not analysed yet
Atque haec quidem ab eis philosophis, quos tu maxime diligis, Catule, dicta sunt; quod eo saepius testificor, ut auctoribus laudandis ineptiarum crimen effugiam. Quarum tandem? inquit Catulus aut quid disputatione ista adferri potest elegantius aut omnino dici subtilius.