Latin · ~2 min
3.208 to 3.209
Cicero, On Oratory 3.208-209
Not analysed yet
Haec enim sunt fere atque horum similia vel plura etiam esse possunt, quae sententiis orationem verborumque conformationibus inluminent. Quae quidem te, Crasse, video, inquit Cotta quod nota esse nobis putes, sine definitionibus et sine exemplis effudisse. Ego vero inquit Crassus ne illa quidem, quae supra dixi, nova vobis esse arbitrabar, sed voluntati vestrum omnium parui. His autem de rebus sol me ille admonuit, ut brevior essem, qui ipse iam praecipitans me quoque haec praecipitem paene evolvere coegit. Sed tamen huius generis demonstratio est et doctrina ipsa vulgaris; usus autem gravissimus et in hoc toto dicendi studio difficillimus.