Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat2, Book 3
Cicero, On Oratory 3.214
Not analysed yet
Quid fuit in Graccho, quem tu melius, Catule, meministi, quod me puero tanto opere ferretur? Quo me miser conferam? Quo vertam? In Capitoliumne? At fratris sanguine madet. An domum? Matremne ut miseram lamentantem videam et abiectam? Quae sic ab illo esse acta constabat oculis, voce, gestu, inimici ut lacrimas tenere non possent. Haec ideo dico pluribus, quod genus hoc totum oratores, qui sunt veritatis ipsius actores, reliquerunt; imitatores autem veritatis, histriones, occupaverunt.