Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat2, Book 3
Cicero, On Oratory 3.217
Not analysed yet
nullum est enim horum generum, quod non arte ac moderatione tractetur. Hi sunt actori, ut pictori, expositi ad variandum colores. Aliud enim vocis genus iracundia sibi sumat, acutum, incitatum, crebro incidens: ipsus hortatur me frater, ut meos malis miser mandarem natos …et ea, quae tu dudum, Antoni, protulisti segregare abs te ausu’s ausus es …et ecquis hoc animadvortet? vincite …et Atreus fere totus. Aliud miseratio ac maeror, flexibile, plenum, interruptum, flebili voce: quo nunc me vortam? quod iter incipiam ingredi? domum paternamne? anne ad Peliae filias? et illa o pater, o patria, o Priami domus! et quae sequuntur haec omnia videi inflammarei, Priamo vi vitam evitarei.