Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat2, Book 3
Cicero, On Oratory 3.47
Not analysed yet
At enim non sine meo periculo Crassus inquit possum, Sulpici, te reprehendere, quoniam Antonius mihi te simillimum dixit sibi videri. Tum ille tu vero, quod monuit idem, ut ea, quae in quoque maxima essent, imitaremur; ex quo vereor ne nihil sim tui nisi supplosionem pedis imitatus et pauca quaedam verba et aliquem, si forte, motum. Ergo ista, inquit Crassus quae habes a me, non reprehendo, ne me ipsum inrideam—sunt autem ea multo et plura et maiora, quam dicis—quae autem sunt tua plane aut imitatione ex aliquo expressa, de his te, si qui me forte locus admonuerit, commonebo.