Latin · ~4 min
3.89 to 3.91
Cicero, On Oratory 3.89-91
Not analysed yet
Qua re nihil est quod quisquam magnitudinem artium ex eo, quod senes discunt, pertimescat, namque aut senes ad eas accesserunt aut usque ad senectutem in studiis detinentur aut sunt tardissimi; res quidem se mea sententia sic habet, ut, nisi quod quisque cito potuerit, numquam omnino possit perdiscere. Iam, iam, inquit Catulus intellego, Crasse, quid dicas; et hercule adsentior; satis video tibi homini ad perdiscendum acerrimo ad ea cognoscenda, quae dicis, fuisse temporis. Pergisne inquit Crassus me, quae dicam, de me, non de re putare dicere? Sed iam, si placet, ad instituta redeamus. Mihi vero Catulus inquit placet. Tum Crassus quorsum igitur haec spectat inquit tam longa et tam alte repetita oratio? Hae duae partes, quae mihi supersunt, inlustrandae orationis ac totius eloquentiae cumulandae, quarum altera dici postulat ornate, altera apte, hanc habent vim, ut sit quam maxime iucunda, quam maxime in sensus eorum, qui audiunt, influat et quam plurimis sit rebus instructa;