# Orator 103

Cicero, Orator, 103. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/orator/103
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/orator/103
CTS URN: urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat2:103

at haec interdum temperanda et varianda sunt. Quod igitur in accusationis septem libris non reperitur genus? quod in Habiti? quod in Corneli? quod in plurimis nostris defensionibus? quae exempla selegissem, nisi vel nota esse arbitrarer vel ipsi possent legere qui quaererent. Nulla est enim ullo in genere laus cuius in nostris orationibus non sit aliqua si non perfectio, at conatus tamen atque adumbratio.

---

Cicero, Orator, ed. Augustus Samuel Wilkins. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi040/phi0474.phi040.perseus-lat2.xml.
