Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat2
Cicero, Orator 122
Not analysed yet
cum tam pauca sint genera causarum, etiam argumentorum praecepta pauca sunt. Traditi sunt e quibus ea ducantur duplices loci: uni e rebus ipsis, alteri adsumpti. Tractatio igitur rerum efficit admirabilem orationem; nam ipsae quidem res in perfacili cognitione versantur. Quid enim iam sequitur, quod quidem artis sit, nisi ordiri orationem, in quo aut concilietur auditor aut erigatur aut paret se ad discendum; rem breviter exponere et probabiliter et aperte, ut quid agatur intellegi possit; sua confirmare, adversaria evertere, eaque efficere non perturbate, sed singulis argumentationibus ita concludendis, ut efficiatur quod sit consequens eis quae sumentur ad quamque rem confirmandam; post omnia peroratione inflammantem restinguentemve concludere? has partis quem ad modum tractet singulas difficile dictu est hoc loco; nec enim semper tractantur uno modo.