Latin · ~3 min
144 to 145
Cicero, Orator 144-145
Not analysed yet
at dignitatem docere non habet. certe, si quasi in ludo; sed si monendo, si cohortando, si percontando, si communicando, si interdum etiam una legendo, audiendo, nescio cum docendo etiam aliquid aliquando possis meliores facere, cur nolis? an quibus verbis sacrorum alienatio fiat docere honestum est: quibus ipsa sacra retineri defendique possint non honestum est? at ius profitentur etiam qui nesciunt; eloquentiam autem illi ipsi qui consecuti sunt tamen ea se valere dissimulant. propterea quod prudentia hominibus grata est, lingua suspecta. Num igitur aut latere eloquentia potest aut id quod dissimulat effugit aut est periculum ne quis putet in magna arte et gloriosa turpe esse docere alios id quod ipsi fuerit honestissimum discere?