Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat2
Cicero, Orator 147
Not analysed yet
de verbis enim componendis et de syllabis prope modum dinumerandis et dimetiendis loquemur; quae etiam si sunt, sicuti mihi videntur, necessaria, tamen fiunt magnificentius quam docentur. Est id omnino verum, at proprie in hoc dicitur. Nam omnium magnarum artium sicut arborum altitudo nos delectat, radices stirpesque non item; sed esse illa sine his non potest. Me autem sive pervulgatissimus ille versus, qui vetat artem pudere proloqui quam factites, dissimulare non sinit qui delecter, sive tuum studium a me hoc volumen expressit, tamen eis quos aliquid reprehensuros suspicabar respondendum fuit.