# Orator 161

Cicero, Orator, 161. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/orator/161
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/orator/161
CTS URN: urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat2:161

quin etiam, quod iam subrusticum videtur, olim autem politius, eorum verborum, quorum eaedem erant postremae duae litterae, quae sunt in optimus, postremam litteram detrahebant, nisi vocalis insequebatur. Ita non erat ea offensio in versibus quam nunc fugiunt poetae novi. Sic enim loquebamur: qui est omnibu’ princeps non omnibus princeps, et: vita illa dignu’ locoque non dignus. Quod si indocta consuetudo tam est artifex suavitatis, quid ab ipsa tandem arte et doctrina postulari putamus?

---

Cicero, Orator, ed. Augustus Samuel Wilkins. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi040/phi0474.phi040.perseus-lat2.xml.
