Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat2
Cicero, Orator 166
Not analysed yet
quod fit item in contrariis referendis, ut illa sunt quibus non modo numerosa oratio sed etiam versus efficitur: eam quam nihil accusas damnas— condemnas dixisset qui versum effugere vellet—, bene quam meritam esse autumas male merere? id quod scis prodest nihil; id quod nescis obest? versum efficit ipsa relatio contrariorum. Idem esset in oratione numerosum: quod scis nihil prodest; quod nescis multum obest. semper haec, quae Graeci ἀντίθετα nominant, cum contrariis opponuntur contraria, numerum oratorium necessitate ipsa efficiunt etiam sine industria.