Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat2
Cicero, Orator 173
Not analysed yet
quod si ita est—nec vero aliter existimo— quid, ipsi suis sensibus non moventur? nihilne eis inane videtur, nihil inconditum, nihil curtum, nihil claudicans, nihil redundans? in versu quidem theatra tota exclamant, si fuit una syllaba aut brevior aut longior; nec vero multitudo pedes novit nec ullos numeros tenet nec illud quod offendit aut curat aut in quo offendit intellegit; et tamen omnium longitudinum et brevitatum in sonis sicut acutarum graviumque vocum iudicium ipsa natura in auribus nostris conlocavit.