Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat2
Cicero, Orator 177
Not analysed yet
quoniam igitur habemus aptae orationis eos principes auctoresque quos diximus et origo inventa est, causa quaeratur. Quae sic aperta est, ut mirer veteres non esse commotos, praesertim cum, ut fit, fortuito saepe aliquid concluse apteque dicerent. Quod cum animos hominum aurisque pepulisset, ut intellegi posset id quod casus effudisset cecidisse iucunde, notandum certe genus atque ipsi sibi imitandi fuerunt. Ipsae enim aures vel animus aurium nuntio naturalem quandam in se continet vocum omnium mensionem.