Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat2
Cicero, Orator 201
Not analysed yet
interdum enim cursus est in oratione incitatior, interdum moderata ingressio, ut iam a principio videndum sit quem ad modum velis venire ad extremum. Nec in numeris magis quam in reliquis ornamentis orationis, eadem cum faciamus quae poetae, effugimus tamen in oratione poematis similitudinem. Est enim in utroque et materia et tractatio: materia in verbis, tractatio in conlocatione verborum. ternae autem sunt utriusque partes: verborum translatum, novum, priscum—nam de propriis nihil hoc loco dicimus—; conlocationis autem eae quas diximus, compositio, concinnitas, numerus.