Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat2
Cicero, Orator 214
Not analysed yet
quicumque eam violavissent, ab omnibus esse ei poenas persolutas; —dichoreus; nihil enim ad rem, extrema illa longa sit an brevis; deinde: Patris dictum sapiens temeritas fili comprobavit—hoc dichoreo tantus clamor contionis excitatus est, ut admirabile esset. Quaero nonne id numerus effecerit? Verborum ordinem immuta, fac sic: Comprobavit fili temeritas, iam nihil erit, etsi temeritas ex tribus brevibus et longa est, quem Aristoteles ut optimum probat, a quo dissentio. At eadem verba, eadem sententia.