# Orator 214

Cicero, Orator, urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/orator/214

quicumque eam violavissent, ab omnibus esse ei poenas persolutas;—dichoreus; nihil enim ad rem, extrema illa longa sit an brevis; deinde: Patris dictum sapiens temeritas fili comprobavit—hoc dichoreo tantus clamor contionis excitatus est, ut admirabile esset. Quaero nonne id numerus effecerit? Verborum ordinem immuta, fac sic: Comprobavit fili temeritas, iam nihil erit, etsi temeritas ex tribus brevibus et longa est, quem Aristoteles ut optimum probat, a quo dissentio. At eadem verba, eadem sententia.

---

Cicero, Orator, ed. Augustus Samuel Wilkins. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi040/phi0474.phi040.perseus-lat2.xml.
