# Orator 222

Cicero, Orator, 222. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/orator/222
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/orator/222
CTS URN: urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat2:222

his igitur singulis versibus quasi nodi apparent continuationis, quos in ambitu coniungimus. Sin membratim volumus dicere, insistimus atque, cum opus est, ab isto cursu invidioso facile nos et saepe diiungimus. Sed nihil tam debet esse numerosum quam hoc, quod minime apparet et valet plurimum. Ex hoc genere illud est Crassi: Missos faciant patronos; ipsi prodeant;—nisi intervallo dixisset ipsi prodeant, sensisset profecto se fudisse senarium; omnino melius caderet prodeant ipsi; sed de genere nunc disputo;—

---

Cicero, Orator, ed. Augustus Samuel Wilkins. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi040/phi0474.phi040.perseus-lat2.xml.
