Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat2
Cicero, Orator 229
Not analysed yet
itaque qualis eorum motus quos ἀπαλαίστρους Graeci vocant, talis horum mihi videtur oratio qui non claudunt numeris sententias, tantumque abest ut—quod ei qui hoc aut magistrorum inopia aut ingeni tarditate aut laboris fuga non sunt adsecuti solent dicere—enervetur oratio compositione verborum, ut aliter in ea nec impetus ullus nec vis esse possit. sed magnam exercitationem res flagitat, ne quid eorum qui genus hoc secuti non tenuerunt simile faciamus, ne aut verba traiciamus aperte, quo melius aut cadat aut volvatur oratio;