Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat2
Cicero, Orator 238
Not analysed yet
tu autem velim, si tibi ea quae disputata sunt minus probabuntur, ut aut maius opus institutum putes quam effici potuerit, aut, dum tibi roganti voluerim obsequi, verecundia negandi scribendi me impudentiam suscepisse.