Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat2
Cicero, Orator 28
Not analysed yet
ad Atticorum igitur auris teretes et religiosas qui se accommodant, ei sunt existimandi Attice dicere. Quorum genera plura sunt; hi unum modo quale sit suspicantur. Putant enim qui horride inculteque dicat, modo id eleganter enucleateque faciat, eum solum Attice dicere. Errant, quod solum; quod Attice, non falluntur.