Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat2
Cicero, Orator 37
Not analysed yet
sed quoniam plura sunt orationum genera eaque diversa neque in unam formam cadunt omnia, laudationum et historiarum et talium suasionum, qualem Isocrates fecit Panegyricum multique alii qui sunt nominati sophistae, reliquarumque scriptionum formam, quae absunt a forensi contentione eiusque totius generis quod Graece ἐπιδεικτικὸν nominatur, quia quasi ad inspiciendum delectationis causa comparatum est, non complectar hoc tempore; non quo neglegenda sit; est enim illa quasi nutrix eius oratoris quem informare volumus et de quo molimur aliquid exquisitius dicere. ab hac et verborum copia alitur et eorum constructio et numerus liberiore quadam fruitur licentia.