# Orator 44

Cicero, Orator, 44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/orator/44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/orator/44
CTS URN: urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat2:44

ac duo breviter prima; sunt enim non tam insignia ad maximam laudem quam necessaria et tamen cum multis paene communia. nam et invenire et iudicare quid dicas magna illa quidem sunt et tamquam animi instar in corpore, sed propria magis prudentiae quam eloquentiae: qua tamen in causa est vacua prudentia? noverit igitur hic quidem orator, quem summum esse volumus, argumentorum et rationum locos.

---

Cicero, Orator, ed. Augustus Samuel Wilkins. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi040/phi0474.phi040.perseus-lat2.xml.
