Latin · ~2 min
49 to 50
Cicero, Orator 49-50
Not analysed yet
quonam modo ille in bonis haerebit et habitabit suis aut molliet dura aut occultabit quae dilui non poterunt atque omnino opprimet, si licebit, aut abducet animos aut aliud adferet, quod oppositum probabilius sit quam illud quod obstabit? iam vero ea quae invenerit qua diligentia conlocabit? quoniam id secundum erat de tribus. Vestibula nimirum honesta aditusque ad causam faciet inlustris; cumque animos prima adgressione occupaverit, tinfirmabit excludetque contraria; de firmissimis alia prima ponet alia postrema inculcabitque leviora.