Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat2
Cicero, Orator 61
Not analysed yet
sed iam illius perfecti oratoris et summae eloquentiae species exprimenda est. Quem hoc uno excellere ,cetera in eo latere indicat nomen ipsum; non enim inventor aut compositor aut actor qui haec complexus est omnia, sed et Graece ab eloquendo ῥήτωρ et Latine eloquens dictus est; ceterarum enim rerum quae sunt in oratore partem aliquam sibi quisque vindicat, dicendi autem, id est eloquendi, maxima vis soli huic conceditur.