Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi047.perseus-lat2, Book intro
Cicero, Paradoxa Stoicorum 4
Not analysed yet
quae quia sunt admirabilia contraque opinionem omnium ,temptare volui possentne proferri in lucem et ita dici, ut probarentur, an alia quaedam esset erudita, alia popularis oratio, eoque hos locos scripsi libentius, quod mihi ista παράδοξα quae appellant maxime videntur esse Socratica longeque verissima.