Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi047.perseus-lat2, Book 6
Cicero, Paradoxa Stoicorum 6.43
Not analysed yet
animus oportet tuus se iudicet divitem, non hominum sermo, neque possessiones tuae. nihil sibi deesse putat, nihil curat amplius, satiatus est aut contentus etiam pecunia: concedo, dives est. sin autem propter aviditatem pecuniae nullum quaestum turpem putas, cum isti ordini ne honestus quidem possit esse ullus; si cotidie fraudas, decipis, poscis, pacisceris, aufers, eripis, si socios spolias, aerarium expilas, si testamenta amicorum ne exspectas quidem atque ipse supponis, haec utrum abundantis an egentis signa sunt?